Document certifying the handing over of the Holy Grail to king Martin 'el Humano'.


(Barcelona, Archiv. Corona Aragón, Colecc. Martin el Humano
Parchment number 136)

In dei nomine. Pateat vniversis Quod cum exaellentissimus princep et dominus dominus Martinus dei gratia Rex Aragonum Valencie Maiorice Sardine et Corsice Comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie desideraret et afectaret multum habere in Capella sua illum Calicem lapideum cum quo dominus noster Iesus Xps. in sua sancta cena sanguinem suum preciossisimum consecrauit et quem beatus Laurencius qui ipsum habuit a sancto Sisto existente summo pontifice, cuius discipulus erat ac diaconus sancte Marie in domnica misit et dedit cum eius litera Monasterio et conventui santi Johannis de la Penya sito in montaneis Jacce Regni Aragonum. Cum quo calice postea Abbates priores et presbyteri dicti Monasterii consecrare consueuerunt. Et pro dicto habendo calice dictus dominus Rex Reuerendum in xpo. patrem Anthonium Archiepiscopum Athenarum Conslliarium suum ad dictum Monasterium destinasset. Tandem die veneris intitulata XXVI die Septembris anno a nativitate domini Millesimo Trecentesimo Nonagesimo nono dictus ReueI,endus Archiepiscopus et Religiosus frater Bernardus Prior claustri dicti Monasterii fecerunt relacionem predicto domino Regi existenti in sua Capella minori Aljaffarie Ciuitatis Cesarauguste, quod explicata credencia per ipsum Archiepiscopum ex parte dicti damini Regis conuentui predicti Monasterii omnes priores et Monachi ipsius Monasterii tenuerant capitulum super tradicione Calicis supradicti. Et finaliter delliberarunt concedere dictum Calicem nemine discrepante domino Regi predicto. Quibus recitatis pl'edictus prior nomine suo et dicti Monasterii presentauit dicto domino Regi et tradidit in manibus suis calicem lapideum supradictum. Et ipse dominus Rex recepto in manibus suis calice supradicto volens facere dicto Monasterio gratiam aliquam pro eodem dedit et tradidit in manibus dicti prioris ad opus Monasterii jam dicti vnum Calicem aureum capelle sue ponderantem ad pondus Cesarauguste v Marchos quinque et vnciam vnam. In quo quidem Calice aureo supradicto sunt signa sequencta videlicet in pede tres esmalti duo timbra et vnus crucifixus Jesus xpi. et in pomo qui est in medio Sex esmalti duo ad signum Aragonum duo Regales et duo sancti Georgii cum. t. et in patena est vnus esmaltus dei patris.

Quam quidem donacionem de predicto calice aureo fecit predictus dominus Rex Monasterio supradicto sub tali condicione videlicet quod ipsum Calicem Abbas Moioralis et priores predicti Monasterii vendere nec impignorare possint seu valeant vllo modo, quinhoo calix ipse seruiat dicto Monasterio et ad sui seruicium sit solummodo deputatus. Et de predicto calice non vendendo et impignorando dicti Abbas Moioralis et priores qui nunc sunt et pro tempore fuerint teneantur juramentum prestare. Qui quidem prior recepto dicto Calice aureo cum sua patena predicta a domino Rege predicto cum gratiarum accione promisit dictum pactum de non vendendo nec impignorando calicem supradictum seruare quantum in eo fuerit et in tradicione per ipsum fienda de eodem calice conuentui supradicto seruari facere dictum pactum per dict um conuentum prout superius continetur. De quibus omnibus et singulis supradictus dominus Rex jam dictus mandauit per me berengarium sarta Secretarium suum presens fieri ins trumentum in testimonium premissorum presentibus testibus nobilibus berengarius de Crudiliis Rogerio de Montechateno et Olfo de proxida Militibus consiliariis et Camerlengis dicti domini Regis.

Sig + num mei berengarii Sarta secretarii dicti domini Regis et auctoritate Regia notarii publici per totam terram et dominacionem ipsius domini Regis. Qui predictis vt continetur superius interfui et hec scribi feci et clausi. Constant tamen de literis in raso positis in secunda linea "preciosissimum consecrauit et quem:"

Return